Halieuticorum
Libro I
Nicolai cognominato Piscis Historia

Nicolai Piscem

[..]

Vir fuit Ocyrhoē genitus Crateride Nympha
Muscosa Prochytes sub rupe, peritior alter,
Quo non Delphinas, celeresque lacessere Thynnos
Per spumosa maris fuit aequora, non & in alto
Oceani durare sinu, vel fortior alter,
Qui vitae cohibere haustum potuisset anhelum.
Admiranda ferunt super hoc: nam creber ab acta
Euboica solvens, Siculae Telluris ad oram
Per Tyrrhena natans ibat freta perque Sicana.
Vix saltu in pontum sese demisetat: Ecce
Jam Capreas, Lubramque fuga jam praeterit; & iam
Paestanus niveo spumat sub pectore pontus
Hinc te, Leucosia, & te mox, Palinure, relinquit:
Et Blandam, Paticumque secat: jam litora stringit
Brettia: jam clausi prospectat claustra Pelori.
Ipsi mirantur pisces. mirantur & Euri,
Attonitaeque retr fugiunt, quas dividit, undae.
Intere volatille, optataque lotora tandem
Laetus adit: victor Siculas & jam tenet oras,
Qualis ab Euxina lapsus trans Bosphoron unda
Aegaeum secat, & Cycladas praetervolat omnes
Delphinus celeri cursu, & vix deserit actam
Retro spumam, ipsos habilis praevertere ventos.

Quin etiam, caeco subter diffindere cursu
Caeruleas consuetus aquas, velut aequora piscis.
Sic Mamertlno portu non visus adibat
Taurominum, Catinamque, & trans vada flava Symethi
Victor, ad Ortygiam caput attollebat ab undis.
Hinc illum Euboici Piscem cognomine Nautae
Dicebant, & talis erat: quia plurimus usus
Nativum potis est genium in contraria, & ipsam
Naturam mutare novosque inducere mores.

Quae cum Trinacrius memorari facta Tyrannus
Audisset, majora fide, ad sese ilicet illum
Acciri, magnumque un deferre ministros
Caelatum argento, & miris cratera figuris
Imperat. Intere lunatae Falcis in ipso
Litore, qu ontr fluctus insana Carybdis
Perpetu torquet gyro, Manesque refundlt,
Centum inter Procerum primos expectat ovantes.
Extemplo magna populi comitante caterva
Regem Piscis adit: cui protinus ore Tyrannus:
Experiamur, ait, de te si vera feruntur.
Hic opus est facto famam firmare: nec ultra.
Confestim rapidam propter cratera Carybdim
Proijcit in fluctus. simul haec: Argenteus ille,
Et testis virtutis erit, & praemia discus.
Vix ea, cum magno laudis succensus amore
Corpora candenti lino cirus exuit ille &
Obsequii tibi testis erit, Rex maxime, discus,
Et testis famae certissimus. inquit;  & actam
Deserit, & pelago simul insilit, & subit undas:
Qualis ubi Proteus iactu se librat in aequor.
At non extemplo rediit de gurgite in auras.
Sed longam traxisse moram, mirantur in acta
Cum procerum coetu, & tota cum plebe Tyrannus.

Scinditur intere vulgus pro more: ferocis
Pars ausum damnare viri; pars altera Regis
Barbara jussa: Deos , & ineluctabile Fatum.
Accusare alios: sed frustra: quisque malorum
Est sibi molitor Deus ipse, est & sibi Fatum.
Haec inter sese vario rumore ferebant
Vulgus iners, medio cum piscis ab aequore victor
Emersit, discum referens insigne Trophaei.
Vix conspectus aquis asurgere, laetus ad astra
Ilicet exoritur clamor, victorque vocatur
Piscis: io victor geminatur terque, quaterque:
Laetitiaeque timor concedit: & ordine verso,
Omnia plausus habet, plausu sonat omnis ovantum
Turba virum, & laeto plaudit clamore Theatrum.
Qualiter incertus vulgi cum rumor ad aures.
Eventu belli trepydas pervenit, & ipsos
Non aequo sub Marte canit vicisse Gelonos.
Turbati nutant animi, pallentiaque ora
Confestim vanus timor occupat. ast ubi certus
Nuncius ad Patres venit, fusosque pudenda
Narrat caede Scythas, positis & Jazygas armis
Permisisse duci, pacemque orasse Latinos,
Actutum puls acclamant formidine gentes
Victorem, festisque lacessunt ara bombis,
Atque insperato replentur moenia plausu.
Unus at Ocyrho- genitus tot munera plebis
Laeta inter, plaususque ducum pleno ore faventum.
Constitit attonito similis, nec murmura ovantum,
Nec quiequam magni curat simulacra triumphi.
Ceu quis, totus ubi defecit spiritus, aut cm
Infami eximitur laqueo periturus, & in se
Servatus redit, attonitus vix lumina torquet:
Vixque fuis trepidans insistit cruribus; & vix
Ora movet stupefacta, metuque exterrita multo,
Hinc Regem tremefactus adit; cui talia: Discus
Hic ille obsequii tibi testis: At mihi quantum
Hoc stetit obsequium, laudisque incensa cupido.
Si vivo: fateor, vestro, Dij, munere vivo,
Ex Acheronte pii, qui me rapuistis: & ultra
Nil dedit. At mira captus novitate Tyrannus,
Hortatur fari quae sint, gurgite in alto
Vidisset portenta, ferisque horrenda Charybdis
Queis incincta minas intenderit. Incipit ille.
Admiranda quidem tibi, Rex, miracola rerum
Narrabo, trepido quanquam vix ore profari
Multa queam: nam totus adhuc praecordia circum
Purpuretus terrore coit mihi sanguis, & omnes
Horrescunt cervice comae, & vox faucibus haeret.
Ut fluctus subii, Siculo de littore vidi
Spumos rapidis venientem fluctibus amnem.
Ut vidi, ut perii, ut me citus abstulit amnis.
Ilicet abreptus medio torrente sub altam,
Incurvamque feror rupem, qu ccncava subter
Horrendum gremio pater ancrum: plurima & antrum
Perfundit caeco prorumpens unda meatu.
Hic dea saeva lupis, canibusque incincta marinis,
Considit vivo in saxo: spumantia propter
Aequora vorticibus centum irrequieta recursant.
Si vultum spectes, niveis si pectora mammis,
Si laeves humeros, non despicienda decoro
Apectu Virgo est, dirum, si caetera monstrum.

Undique sed rupem dextra, levaque tenenres
Immensos vidi Polypos, nova monstra Profundi,
Ingentesque latrare Canes. Proh Numina! quantus
Hic me me timor invasit, cum tendere chelas
Hinc inde immanes, avidoque dehiscere rict,
Horresco referens, prospexi. vix calor haesit
Ossibus, & subito poteram periisse, benigni
Ni me tunc Superi fervassent. vertere sed qu
Me tut possem, supetasque evadere ad auras
Haud noram: hc illac, trepido per concavaa cursu
Ibam, forte viam si Sors, aut Fata dedissent.
Cum rediens maris aestus (& haectum prima salutis
Affulsit mihi spes) vada trans conclusa reflexo
Eduxit torrente, marique immisit aperto,
Egressus casus omnes evaseram, & alto
Tendebam Coelo victor, cum vortice in ipso
Candentem celeri gyro fe volvere discum
Aspicio, me laudis amor pervasit: ibi omnis
Immemor, heu! casus rerum, oblltusque pericli,
Atque mei (stimulis furor hic mortalia corda
Proh quantis violentus agit) vento ocyus ipso
lnvitus rapior; favitque ingentibus ausis
Fortuna, medio sublegi   gurgite pelvim.
Ast iterum in praeceps jam me violentus agebat
lmmissis novus aestus aquis, cum Numina supplex
Qua poteram voce appello, nisuque valenti
Currenti obluctor pelago, & me lucis in auras
Emitto. Dis vota piis nunc pronus ad aram
Persolvam, ac posti figam hunc pro munere discum.

At non expletus tanta novitate Tyrannus,
Et majora putans se posse occulta sub alto
Nosse mari, famulos aliam deducere pelvim
Argento solido grandem jubet: haud mora magnum
Adducunt cratera. viro mox talia fatur
Rex Siculus: Tentanda tibi nova gloria palmae,
Cunctaque Scylleo sunt exploranda sub antro.
Si tantum favere, dabunt nunc Fata secund
Fortunam,  atque viam rapidi per vorticis aestum.
Haec ubi dicta, mari pateram projecit. & ille
Sic contra: Non ista quidem, Rex magne, jubeto.
Nec faciam: Sat erit semel evasisse periclum:
Nam bene Divorum non utitur lle favore,
Oblitus qui prima, novo temerarius auso
Se fidens Fatis in aperta pericula mittit,.
Contra Rex urgere virum, dictiique precari,
Ut bene Divorum concessae fidere forti
Audeat: Audaces, quorum fiducia magna est,
Conciliant, dum posse putant, sibi Numina: quique
Non audent, posit mal spe, victique timore,
Aut non posse putare Deos, aut nolle videntur:
Addit: & id tandem sese jam velle fatetur.
His satus Ocyrhoe verbis non motus, iniquo
Attamen imperio, precibusque instante Tyranno,
Cogitur invitus non aequa facessere jussa.
Oranti quanquam res non parere Tyranno
Difficilis, cui jura preces, ratioque voluntas
Ipsa est, immotumque manet quodcunque jubetur.
Ergo amens animi, Fatoque impulsus acerbo
(Raro hominum rerum Fato prudentia major)
ln freta prorumpit. miser, ah! non lucis in auram
Promervit rediisse: mari tumulatus in imo est.

 

 

Nicolai Parthenii Giannettasii
1689

 

 


Halieutica
Libro primo

Nicolai, cognomento Piscis Historia

 

Nicola Pesce

 

Breve Riassunto e note critiche di Giuseppe Pitr
 

Nicola, conosciuto solo col nome di Pesce, percorrendo da espertissimo nuotatore il Mar Tirreno ed il Mare Siciliano, da Negroponte si riduce al Peloro.
I pesci a vederlo ne maravigliano; e le onde ch'egli fende restano dietro a lui attonite. Da Messina a Taormina, da Taormina a Catania, da Catania a Siracusa, tutta egli percorre la sicula riviera.
I naviganti d'Eubea lo dicono Pesce, e pesce davvero.
Il re di Sicilia, sorpreso delle straordinarie lodi che ne sente, vuol metterne a prova la maestria con una coppa d'argento ch'egli lancia nel vortice Cariddi, premio al valore di lui.
Pesce fssa il re, che lo spinge al cimennto; e si inabissa improvviso.
Gli astanti guardabo stupefatti, ma nel guardare accusano quale l'audacia di Cola quale la barbarie del tiranno; Pesce emerge trionfante dall'acqua con la coppa in mano: ed applausi strepitosi lo salutano. Condotto innanzi al re, narra delle cose viste e dei pericoli corsi: una successione di spettacoli l'uno pi dell'altro nuovo e spaventevole.
La descrizione dovrebbe bastare al re perch altro non cerchi; ma il re, non soddisfatto, consiglia, raccomanda, vuole un secondo esperimento.
Pesce, presago della sventura che potr coglierlo a un secondo cimento, rilutta: ma ossequente alla real volont e non allettato al nuovo premio, tremebondo si sprofonda nei tenebrosi gorghi, nei quali trova la morte.

Fu detto avere il Giannettasio nell'opera sua ritratto il candore e la maest di Virgilio, la facilit ed il lepore di Ovidio: e forse si ebbe ragione; ma per il ritratto qui riassunto la lode vuol esser tributata senza forse.
La forma del racconto indiscutibilmente bella, per quanto evidente sia in essa la imitazione del poeta mantovano. La materia per non nuova: ed un accurato esame la trova nel passo di Kircher
In quarantasette eleganti versi fatta da Pesce la esposizione particolareggiata del fondo di Cariddi: ed in quasi altrettanti righi pur quella che Pescecola fa a Federico re nel Mundus subterraneus: il medesimo fiume, le medesime voragini, medesimi scogli, i medesimi polipi.
Il terrore di Pesce il terrore di Pescecola: i due sono un solo, un medesimo personaggio, che solennemente parla al re, con un'oratoria assolutamente inopportuna al momento, per un povero e malcapitato nuotatore, dopo la protratta agonia.
La fonte del Giannettasio a parte qualche occhiata che questi, pot dare al Pontano, Kircher, gesuita come lui, e  forse di lui amico, che lo precesse di dodici anni col suo Mundus.
Una impercettibile variet tra' due scrittori questa; che il re di Kircher , come si detto, Federico, ed il re di Giannettasio anonimo.

 

 

Giuseppe Pitr
Studi di Leggende popolari in Sicilia

 

 www.colapisci.it